- BASSUS
- I.BASSUSConsul, Gentiani collega an. Urb. Cond. 963. Alius Aemiliani collega an. Urb. Cond. 1011. Alius Quintiliani collega an. Urb. Cond. 1041. Alius Ablabii collega an. Urb. Cond. 1083. Alius Philippi collega an. Urb. Urb. Cond. 1161. Alius Antiochi collega an. Urb. Cond. 1184. Demque Bassus martyr sub Decio clavis ferreis confixus. Volaterran. Item Fusci collega, imperante Gallienô, apud Trebell. Pollionem in XXX. Tyrannis, c. 9. Fuscô et Bassô Consulib. quum Gallienus vino et popims vacaret ---- Ingenuus, qui Pannonias tunc regebat, a Maesiacis legionibus Imperator dictus est. Sed Tusco legendum esse, moner Salmas. Ita enim et Fasti Siculi, Τοῦσκον et Βάςςον, habent. Iisdem Consulib. Cyprianum passum elle, in Actis passionis eius scriptum est, quorum initium in vetustissimis membranis sic legitur: Tuscô et Bassô Consulibus, Carthagine, Secretariô, Paternus Praconsul Cypriano Episcopo dixit, etc. Vide Salmas. ad Histor. Aug.II.BASSUSHaereticus, Cerinthi, Ebionis et Valentini discipulus vitam hominum, omniumque rerum perfectionem collocabat in 24. literis et 7. Astris: addens, vetam salutem a Iesu Christo minime exspectandam esse. Philastrius de Haeres.III.BASSUSet Sextius Niger, Romani de Medicina Graece seripserunt. Volaterran.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.